9. Die Hunde von Kuenring“ undder Kaufmannslist
die Sage von
Nr. 39
... Vnde ad predictos dominos de Chvnnring videlicet Hainricum etHadmarum cognomento canes scribendo redeamus et quid egerint autquo fine decesserint videamus. Cum enim adhuc duci Austrie illustris-simo primo Friderico rebellarent et ciuitatem cremensem que adhucligneis tantum instrumentis et non muris circumcincta erat fortiterdeuastarent omnesque in nauigio Danubij descendentes et ascendentesfamuli eorum atrociter spoliarent, fertur, quod dux Fridericus contraHadmarum canem qui in Tiernstain et in Akxstain residentiam habuittali consilio usus fuit. Nam Hainricus canis frater eiusdem Hadmari inWeitra residentiam tunc temporis habuit et non solum Austriam verumetiam Boemiam spolijs et incendijs deuastauit. Cuiusmodi autem consi-lium quidam sapiens institor secundum seculum contra Hadmarumcanem dederit pervtile scire forsitan erit. Nam tale consilium dominoFriderico duci Austrie fertur dedisse. Domne si licitum est mihi vobisconsilium dare volo cum magna pecunia argenti et auri versus Ratispo-nam occultis semitis et meatibus properare, nauemque magnam cumdiuersis mercibus et nobilibus pannis fortiter onerare. Quam tamennauem laminis ferreis intus et foris disposui firmare et xxx fortes arma-tos in fundo nauis occulte locare. Postquam autem in Danubio deodante usque in Akkxstain uel Tyernstain descendero si domino itaplacuerit ad litus inuitus uel sponte cum mercibus applicabo et si nobisfortuna arriserit Chvnringarium captiuabo. Vos autem interim exerci-tum ad obsidionem castrorum predictorum preparate et ea machinis etobsidionibus circumuallate. Cum autem hec omnia contigissent et pre-dictus institor onustam nauem iuxta Akkxstain ex impulsu famulorumdomini Hadmari tercij Chvnnrigarij applicuisset ecce ad admonitionemfamulorum Hadmarus dictus canis de Chvnnring nauem uelocius in-greditur pannos diuersi coloris virides et rubeos letius intuetur man-dansque famulis ut nauis omnibus mercibus exoneretur. Quod cum inparte fieret naute nauem a littore retruserunt et Hadmarum Chvnn-ringarium captiuum secum uersus Wiennam detulerunt armatique deinsidijs nauis velocius surrexerunt et nauem viriliter usque in Wiennambalistis et iaculis defenderunt. Dux autem Fridericus versus Akkxstainet Tyernstain exercitum duxit et iuxta predicta castra machinas iacendolapides fortiter circumduxit castrumque Akxstain et optimam turrim inTyernstain vti hodie cernitur penitus destruxit. Sicque canes dicti deChvnnring non bene domata uel castra sua custodierunt sed ea ad
87