-
21
-
non adisse fontes Nerone recentiores. et in tempora priora nosducit Valerius Maximus Tiberii imperatoris aetate scribens. et nehic quidem subsistendum est. apparet enim notissimam fuisse nar-rationem, quae tam facile vitarum auctoribus in mentem venire etsaepius tam inepte adhiberi potuerit. quae si recte disputata sunt,efficitur ne Lucium quidem illum, cuius Metamorphoseon libros legitPhotius, primum hominis in asinum mutati casus enarasse, sed eamfabulam ante Lucium tractatam esse; videtur autem, ut in totohoc litterarum genere factum est, paulatim brevior historia dila-tata et ad ampliorem ambitum redacta esse.
Quam coniecturam forsitan dixerit aliquis ita refutari posse,ut statuatur fabulam popularem in volgi ore versatam, non scriptamfontem esse,unde et biographi et Lucius hauserint. sed quam-quam Weinhold') exemplis ab alienis nationibus repetitis probabi-biliter coniecit fuisse etiam apud veteres talem fabulam, tamenimaginem asini humaniter vescentis ad fabulam popularem pertinereprobatum non est, neque in fabellis a Weinholdio comparatis in-venitur; itaque rectius ad scriptorem historiolam illam accuratiusexplicantem referri videtur 2).
Ne hanc quidem historiam popularem a christianis spretamesse discimus ex Evangelio infantiae arabico c. 20. 21 p. 190 Tischen-dorf: adulescens quidam per malas mulierum artes mutatus est inmulum. dolent eum tres sorores, quae mulo sesama obiciunt,oscula dant, pabulum subministrant. frustra magos et incanta-tores adierunt, dum puer Christus asinum in figuram humanamreformat. In eiusdem Evangelii c. 19 praecedit de viro narratio,qui uxore modo ducta frui non potest devinctus incantationibus.similis superstitio in multarum nationum et fabulis et ritibus in-venitur ³).
-
rz
Alia quoque metamorphosis in Hist. Laus. 17 p. 44 ss. Butlernarrata de profanis nos admonet fabulis. Aegyptius quidam frustra Grin Bell Econatus uxorem alius corrumpere magi artibus usus eam mutat inequam. ex itinere reversus miratur maritus equam in lecto con-
no 262
spiciens, frustra dolet, alios consulit. et equa per tres dies nec Viby, b
pabulo neque humano cibo vescitur, tandem ad sanctum Macarium
YOLKS
3000
RIBLIOTHEK
1) S. A. B. 1893 p. 475 ss.
2) Forsitan ad historiam, quam referunt Luc. c. 45 Apul. IX 42 de asinosub tecto per fenestrum prospiciente, pertineat etiam Petronii illud proverbialiterdictum c. 63 asinus in tegulis.
3) W. Hertz 1. c. p. 195 ss. pericula a daemonibus parata in ineundo matri-monio defendenda sunt: Samter, Geburt, Hochzeit und Tod 1911 p. 94. 106. 131 ss.Fehrle, Die kultische Keuschheit( Religionsgesch. Versuche und Vorarbeiten VI) 40 ss.
FOR
WIER
* UE