Herb. Abt 318
-
- 2020-
-
III
Fabulae illius de hominis in asinum mutati fatis, quam eun-dem Lucium secuti Lucianus et ampliore libro Apuleius enarrant,vestigia quaedam vetustiora indagasse mihi videor. haec consen-tientes narrant Lucianus c. 46-47, Apuleius X 13-16: duo fratres,servi domini ditissimi, qui asinum emerant, alter alterum incusant,quod furtim sportularum, quas de cena domini accipere solebant,partem surripuerit. tandem asinum in suspicionem vocant et perrimas portae vident eum cibis humanis se saginantem. risu maximodirumpuntur. conservorum ad spectaculum advocatorum fit tantusac tam liberalis cachinnus, ut dominus alliciatur. ipse quoque peridem prospiciens foramen delectatur eximie; ac dehinc risu ipse quoquelatissimo adusque intestinorum dolorem redactus intrat( uéya Ev yεhoriavaßońoas aloto̟éдε slow), cenam opulentam parat, aspectu asiniἀναβοήσας εἰστρέχειhumanis cibis vescentis gaudet. καί τις εἶπε · καὶ πίεται οἶνον οὗτοςὁ ὄνος, ἤν τις αὐτῷ ἐγκερασάμενος ἐπιδῷ · καὶ ὁ δεσπότης ἐκέλευσεκἀγὼ τὸ προσενεχθὲν ἔπιον. haec omnia ex eodem fonte haustasimiliter narrant.
Iam scena plane eadem in duabus de hominum litteratorummortibus fabulis apparet. de Philemone comico[ Lucianus] in Ma-crobiis 25: θεασάμενος ὄνον τὰ παρεσκευασμένα αὐτῷ σῦκα κατεσθίονταὥρμησε μὲν εἰς γέλωτα, καλέσας δὲ τὸν οἰκέτην καὶ σὺν πολλῷ καὶἀθρόῳ γέλωτι εἰπὼν προσδοῦναι τῷ ὄνῳ ἀκράτου ῥοφεῖν ἀποπνιγείςövÚлò τоv уélшτOS& лédave( similiter Val. Max. IX 12 ext. 6 cf. Suid.ὑπὸ τοῦ γέλωτος ἀπέθανεs. nomine Pilnuov) ¹). eandem mortem tribuit Chrysippo stoico Diog.Laert. VII 185( et Suidas): ὄνου γὰρ τὰ σῦκα αὐτῷ φαγόντος εἰπόντατῇ γραῒ διδόναι ἄκρατον ἐπιρροφῆσαι ὑπερκαγχάσαντα τελευτῆσαι.
Quomodo tam mirus Vitarum cum fabula Romanensi consensusexplicandus sit, ei dubium esse non potest, qui non ignorat, quanta.libidine litterati virorum clarorum mortes insolitas invenerint ¹).suum proprium locum habuisse historiam hanc non in Vitis, sed inrebus gestis hominis in asinum transformati apparet; hic enimasinum tam humaniter se gerere consentaneum est, quod illic nonintellegitur. itaque qui de mortibus illa finxerunt, ex fabula am-pliore sibi notissima pauca decerpserunt. iam hinc aliquid profi-cimus ad intricatam illam de Lucii fabula et de historia totiushuius fabularum generis quaestionem solvendam. constat Diogenem.
1) W. Hertz, Die Todesarten griechischer Denker und Dichter, Ges. Abhandl.,Stuttgart 1905 p. 312 ss., qui p. 318 Lucii asini immemor haec tangit.