Druckschrift 
De fabellis antiquis earumque ad Christianos propagatione
Entstehung
Gottingae [1911]
Einzelbild herunterladen
 

-

17-

lieres incantamentis amatoriis usas esse. hoc olim suum locum intextu habuisse, deletum esse ab eo, qui nollet mulierum insidiisartem magicam ad virum sanctum pertinere certum videtur ¹). atmulto audacius retractatorum libido in hac Vita grassata esse vi-detur. tota enim haec historia lepidissima alii ineptiori et insulsaeloco cessit, quam legimus in codicibus quibus nisi editores textumconstituerunt. equidem iudico vetustiorem esse fabulam, quam di-ligenter ex alio codice descriptam apparatui inseruerunt editores.origo eius potest referri ad narratiunculam popularem Apuleianaesimilem; eum qui sancti viri res descripsit ab Apuleio pendereveri plane dissimile est, praesertim cum non desint similes etiamnostratium fabulae 2).

Quod p. 14 ex Hebraicis litteris exemplum comparavi nolimita intellegi, quasi statuerim simulationem illam morbi ex historiaHebraica ad Graecos translatam esse. talia enim facile saepiusexcogitari et fortuito concinere possunt. tamen non desunt argumentaminus simplicia et artificiosius enarrata, quae si apud diversas na-tiones inveniuntur, ab una ad alteram migrasse verisimilius vi-detur. exemplis ab aliis tractatis novum mihi videor addere posse,de Aesopi morte fabulam dico, quam fusius enarrat auctor Vitae

ab Eberhardo editae( Fabulae rom. p. 297 ss. 3)): Delphos sapien- Charm II, 196tiam suam minoris aestimantes Aesopus libere castigat. iam veriti Gronkel, Genesis, 452ne in ceteris quoque civitatibus convicia in se conferret, Delphiperniciem ei parant. auream pateram e templo Delphico ablatamin impedimentis eius condunt, in itinere eum tamquam sacrilegumcomprehendunt, damnant, perdunt. quamquam alii alia compara-verunt, nulla invenitur historia similior quam quae I Mos. 44 deIosepho narratur: Iosephus, ut ulciscatur quod fratres commiserantnefas, vilico mandat, ut in sarcinis Beniamini poculum suum ar-genteum condat 4). in itinere fratres vilicus consequitur, incusat,quod poculum, e quo dominus bibat et vaticinetur, furati sint,

1) Virginem incantantione amatoria devinctam solvi ab Hilarione narratHieronymus, Vita Hilarionis c. 21.( hs Vitrysts 87.

2) Abt 1. c. 1826 fabulas recentiores tangit, in quibus saga per erroremfalsos capillos adhibet, citat mulierem pro viro; et similes historiolas satis lepidasvariarum nationum collegit R. Köhler, Kleine Schriften II 623.

3) De ceteris testimoniis cf. Hausrath, R. E. VI 1709; H. Weil, Etudesde litt. et de rythmique grecques, Paris 1902 p. 119 ss.; W. Hertz, GesammelteAbhandlungen, Stuttgart 1905, p. 335 ss., R. Köhler, Kleine Schriften III 228, quiostenderunt eandem fabulam modo de hoc modo de illo narrari.

4) quod 44, 1 vilicus iubetur etiam pecuniam in sarcinis fratrum ponere,interpolatum hoc esse ex 42, 25 ss. recentiores interpretes recte statuerunt.

2