Druckschrift 
De fabellis antiquis earumque ad Christianos propagatione
Entstehung
Gottingae [1911]
Einzelbild herunterladen
 

-

15

-

ipsius aperit narrans matrem quandam, cui nomen Aлáτn, filium,qui appellatur MỲ άлaτóuevos ¹), corrumpere conatam esse, spretamfilium incusasse, quod sibi vim facere voluisset; adulescentem inno-centem damnatum esse, at a deo eum liberatum, matrem punitamesse. frustra Procliana filium ab apostolo abalienare per dolumsaepius studet; tandem proconsulem crines vellens implorat et afilio se saepe temptatam esse conqueritur. filius parricidii dam-natur, item Ioannes eius corruptor. iam ut apud Apuleium me-dici prudentia, ita hic Ioannis miraculis mulieris nefariae fraudesaperiuntur.

-

&

In deliciis fuerunt etiam christianis de innocentia adulescentiuma lascivis mulierculis temptata fabulationes. notissima est Marti- Mönchal A° 18.niani historia quam Rabbow egregie tractavit 2), Usener poeticeretractavit, nuper vertit Lietzmann ³): Meretrix quaedam cele-berrima Caesareae sponsionem facit se innocentiam Martiniani,pulcherrimi adulescentis, in eremo vitae religiosae incumbentis cor-rupturam esse. pannis induta vesperi ingruente simul tempestatecellam illius adit, hospitium petit. recepta suis artibus utitur; atnon modo spernitur, sed etiam ad melioris vitae frugem revocaturab asceta. breviter summarium prioris partis rettuli. iam ea-dem fabella in Acronis quae feruntur scholiis ad Hor. Serm. II3, 254 de Xenocrate narratur: Fuit autem Xenocrates philosophuscontinentissimus et sobrius, de quo Lais meretrix sponsionem fecerat,quod eum ad suos sollicitare posset concubitus. nocte quadam terroremfinxit et confugit ad eum et quasi necessitate nocte hac cum eo mansit.ille immobilis iacuit, post dum solvere cogeretur sponsionem, respondit:ego de homine, non de statua sponsionem feci. eadem historia pau-lulum immutata refertur a Diogene Laertio IV 7. quodsi quis ri-deat philologum talia ad eundem fontem referentem, nescientemsimilia saepe in vita fieri, accuratius velim ipse conferat: agnosceteadem lineamenta, eosdem colores, concedet vix fortuito in utraquefabula inveniri sponsionem. facile eadem fabella referri poteratad complures viros continentiae laude insignes.

1) In hac allegoria adhibuisse auctorem gnosticam doctrinam, quam suaehistoriae accommodavit, Odarum Salomonis XXXVIII docet, in qua' Anáτns еt'Aлα-Tavros nuptiae describuntur.

2) Wiener Studien XVII 253 ss., qui eiusdem argumenti plurima exemplacollegit; cf. imprimis Hier. Vita Pauli c. 3. interdum insidias parat diaboluspulchrae mulieris forma indutus: Hist. Laus. 23 p. 76 Butler; Hist. Aegypti mo-nachorum I 32 p. 13 Preuschen; Moschi Pratum c. 136. cf. Crane, exempla ofJacques de Vitry, London 1890 p. 237.

3) Byzantinische Legenden, Jena 1911 p. 53 ss.