Druckschrift 
Vita S. Elisabeth, landgraviae Thuringiae, auctore Anonymo, nunc primum in lucem edita :
(E cod. No. 326. Monasterii Zwettl, O. Cist.)
Einzelbild herunterladen
 

[ 4]

VITA S. ELISABETH, LANDGRAVIAE THURINGIAE.

243

Conrado conscripta sunt( circa Februarium 1233)( 1). Auctor« Vitae»diversus est ab illo, qui miracula fol. 164-184 descripsit.<< Haec de-scriptio miraculorum Gregorio papae IX transmissorum,( pluries am-pliata) non debet reponi in finem saeculi XIII propter diversumscripturae modum. Verosimilius scripta est haec miraculorum profusanarratio in monasterio Zwettl, cum ultima miracula in regionibus illimonasterio adiacentibus facta sint, ut recte Bibliothecarius Zwettlen-sis R. P. Ben. Hammerl advertit.

Vita haec essentialiter dependet a<< Vita> seu Dictis, quae percommissarios Conradum, episcopum Hildesimensem et Hermannum, ab-batem de Valle S. Georgii, secundum dicta testium oculatarum( scil.ancillarum), compilata est( c. 1 Ianuarii 1235)( 2). Aliqua auctor exepistola magistri Conradi desumpsisse videtur( 3). Suis locis fontes,ex quibus hausit indicabimus; quod praestabimus etiam in miracu-lorum enumeratione, quae auctor partim ex relatione anni 1233, par-tim ex illa 1235 desumpsit( 4).

Oportunum plane nobis videtur, hic enumerare fontes antiquis-simos, qui ante 1250 scripti sunt, et breviter allegare ea, quae addilucidandas, quaestiones controversas perapta sunt; quod alibi fusiųssuo tempore praestabimus.

Antiquissimus fons exhibetur in Epistola, quam Gregorius IX b.Elisabeth scripsit. Ex coll. Dr. Forrer( Argentorati) publicata fuit a K.

-

-

( 1) Ita H( uyskens), l. c. p. 85, 151. Iuxta Dobenecker, Regesta diploma-tica necnon epistolaria Historiae Thuringiae, 3 T. Jena 1896-1904 T. III.( 1904).No 299. Wyss, p. 35, Böhmer- Will, Regesta archiepiscoporum MaguntinensiumInnsbruck, 1886, II, 223.- Boerner, Zur Kritik der Quellen für die Geschichteder hl. Elisabeth, Landgräfin v. Thüringen in« NA.» XIII, Hannover 1888,p. 433-515 p. 439, aliosque, haec relatio conscripta est inter 17 Nov. 25 Dec.1232, quos H. 1. c. p. 86 refutat. TYPIS IMPRESSA: Allatius: Symmikta Ed. B.Nihusio, Coloniae 1653 I, 269-293; Scriptores Rerum Byzantinicarum, Venetiis1733, 23, 60. Kuchenbecker, Analecta Hassiaca, T. IX, Marburg 1735 p. 107-147.Ripoll, Bullarium Ord. Praed. Romae 1729-40. Böhmer- Will, p. 223. Cfr.ibidem p. 219. Böhmer- Ficker, Acta Imperii selecta, Innsbruck 1870, n. 961, p. 668.p. 859 falso utique asserit, S. Elisabeth mortuam esse an. 1232. Sigfri-dus III. 1231-1249, ex familia de Eppenstein.- Eberbach in Pago Rheni( Rheingau) vetustissima abbatia Ord. Cist. in Germania, fundata 1131 ab ar-chiep. Maguntino Adalberto I.( 1109-1136).

-

-

( 2) Cfr. H. 1. c. p. 15, seqq., ubi demonstrat, hanc Vitam» scriptam esseinfra 11 Oct. 1234.27 Maii 1235.

( 3) Ms. Bullarium Rommersdorfense in Bibl. Confluentium( Saec. XIII.)fol. 73 seqq. Typis impressa est haec Epistola: Allatius 1. c. I, 270; Script.rer. byz. XXIII 60; Wyss, 1. c. I, N° 34, p. 31. Kuchenbecker, 1. c. p. IX, 108;Böhmer- Ficker: 1. c. 11117. Böhmer- Will, 1. c. II. 223, N° 77.-H. 155-160.Wenck, Die hl. Elisabeth, Tübingen 1908. p. 35ss. Cfr. Dobenecker, 1. c. IIIp. 54, N° 279.

( 4) Cfr. H. p. 161, miracula a Sigfrido III 1233 examinata, et p. 242 ea,quae ab episcopo Conrado hildesimensi et Hermanno, abbate Vallis S. Georgii( Georgenthal prope Gotha Ord. Cist., fund. saec. XII) initio 1235 exami-

nata sunt.