APPENDICE I
Sermons de Jacques de Vitry( Sermones vulgares).
Sermo[ LX] ad agricolas et vinitores et alios operarios.[ B. N., ms. lat. 17509 ff. 122rb- 124vb( XIIIe s.)].
Thema. s. ex Zacharia c. XIII:« Homo agricola sum, quo-niam Adam miraculum meum ab adolescencia mea.»« Manesemina semen tuum et vespere non cesset manus tua, quia nescisquod magis oriatur hoc vel illud.» Hiis verbis exemplo agrico-larum, ammonet nos Ecclesiastes ad instanciam et diligen-ciam[ va] predicandi verbum Dei, plerumque enim multa opor-tet dicere in multitudine et non esse pigrum, quia si unum nonmovet, aliud movet et si unus non movetur, alius movetur etaliqui in principio sermonis non convertuntur, qui in fine con-vertuntur. Et ideo dicit Ecclesiastes quod mane et vespere debethomo seminare, sic enim cito dives fiet et habundabit. Unde inEcclesiastico: Qui operatur terram suam, inaltabit acervum fru-gum et qui operatur justiciam, ipse exaltabitur. Et in Parabolisait Salomon Qui operatur terram suam, saciabitur panibus,excolendo scilicet terram proprii corporis, macerando et casti-gando, excolendo terram ecclesie i. subditos docendo et ins-truendo, excolendo propriam animam in virtutibus et bonis ope-ribus illam exercendo. Mane ergo seminare debemus semen spi-rituale in cordibus auditorum et vespere non debemus cessare,sed a principio usque ad finem bonis operibus insistere, undeapostolus ad Galathas, II: Bonum autem facientes, non deficia-